Latin
Book 2, Chapter 18
Augustine, De Libero Arbitrio 18.50
Unproofread scanNot analysed yet
Intueris enim justitiam, qua nemo male utitur. Hæc inter summa bona quæ in ipso sunt homine numcratur, omnesque virtutes animi quibus ipsa recta vita et honesta constat. Nam neque prudentia, neque fortitudine, neque temperantia male quis utitur: in his enin omnibus, sicut in ipsa etiam qnam tu commemorasti justitia, recta ratio videt, sine qua virtutes esse non possunt. Recta autem ratione male uti nemo potest.