# De Libero Arbitrio 19.52.1-18

Augustine, De Libero Arbitrio, 19.52.1 to 19.52.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/19.52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/19.52.1

Ista ergo magna bona sunt: sed meminisse te oportet, non solum magna, sed etiam mininia bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt omina bona, hoc est Deo. Id enim superior disputatio persuasit, cui toties tamque lætus assensus es. Virtules igitur quibus recte vivitur, magna bona sunt: spedes autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt: potentiæ vero animi sine quibus recte vivi noR potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur: caeteris autem bonis, id est, mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonas usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus. Nemo autem bene utendo male utitur. Quare abundantia et magnitudo bonitatis Dei non solum magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas ejus in magnis quam in mediis, et magis in mediis quam in minimis bonis: sed magis in omnibus quam si non omnia tribuisset. SI. E. Assentior. Sed illud me movet, quoniam de libera voluntate quæstio est, et videmus ipsam bene uti caeteris vel non bene, quomodo et ipsa inter illa quibus utimur numeranda sit. A. Quomodo omnia quae ad scientiam cognoscimus, ratione cognoscimus, et tamen etiam ips ratio inter illa numeratur quæ ratione cognoscimus. An oblitus es, cum quaereremus quæ ratione cognoscantur, confessum te fuisse etiam rationem ratione cognosci? Noli ergo mirari si cæteris per liberam voluntatem utimur, etiam ipsa libera voluntate per eam ipsam uti nos posse; ut quodammodo se ipsa utatur voluntas qnac utitur cæteris, sicut seipsam cognoscit ratio, quae cognoscit et caetera. Nam et memoria non solum coLera omnia, quæ meminimus comprehendit;

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
