Latin
19.52.19 to 19.52.31
Augustine, De Libero Arbitrio 19.52.19-31
Unproofread scanNot analysed yet
sed etiam quod non obliviscimur nos babere memoriam, ipsa se memoria quodammodo tenet in nobis, quae noti soluin aliorum, sed etiam sui meminit, vel potius nos et cætera et ipsam por ipsam meminimus. Voluntas ergo quæ medium bonum est, cum inharret incommutabili bono, eique communi non proprio, siculi est illa de qua mullum locuti sumus, et nihil digne diximus. veritas; tenet homo beatam vitam: eaque ipsa vita beata, id est animi affectio inhærentis incommutabili bono, proprium et prim'lIn est hominis bonum. In eo sunt etiam virtutes omnes; quibus male uti nemo potest. Nam hæc quamvis rua- IDa in homin e ct prima sint, propria tamen esse uniuscujusque hominis, non communia, satis intelligitur. Vcritate enim atque sapientia, quæ communis eslomnibus, omnes sapientes et beati Muni, inhærendo illi. Dcatiludine autem alterius hominis non fit alter beatus; quia et cum cum imitatur ut sit, mode appetit beatus fieri, unde illum factum videl, illa scilicet incommutabili communique veritate. Ncque prudentia cujusquam fit prudcos alius, aut fortis fur tiludine, aut temperans temperantia, aut justus justitia hominis alterius quisquam efGcitur; sed coaptando animum illis incommutabilibus regulis luminibusque virtutum, quæ incorruptibiliter vivunt in ipsa veritate sapientiaque communi, quibus et ille coaptavit et fixit animum, quem istis virtutibus præditum sibi ad imi. tandum proposuit.