Latin
Book 3, Chapter 2
Augustine, De Libero Arbitrio 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
A. Pulsasti vchementer: misericordia Dei adsit, aperiatque pulsantibus '. Verumtamen maximam partem hominum ista quæstione torqueri non ob aliud crediderim, nisi quia non pie quærunt, velocioresque sunt ad excusationem, quam ad confessionem peccatorum suorum. Alii enim nullam divinam providentiam præesse rebus humanis libenter opinantur, dumque fortuitis committunt casibus et animus et corpora sua, tradunt se fcriendos et dilaniandos libidinibus, divina judicia negantes, humana fallentes, eos a quibus accusantur, fortunæ patrocinio propulsare sc putant; quam tamen cæcam eflingere ac pingere consueverunt, ut aut meliores ea sint a qua se regi arbitrantur, aut se quoque cum eadcm cæcitate ct sentire ista fatcantur et dicere. Nec enim talibus absurde etiam conceditur casibus eos agere omni, quando agendo cadunt. Sed adversus hanc opinioncm plenam stultissimi ac dementissimi erroris, satis, ut arbitror, secunda nostra sermocinatione dissertum est. Alii vero quanquam negare non audeant præsidere humanæ vitæ providcniiam Dei, malunt tamen eam vcl infirmam, vel injustam, vel malam nefario errore credere, quam sua peccata pietate supplici confiteri. Qui omnes si persuaderi sibi paterentur, ut cum de optimo et justissimo et potentissimo cogitant, bonitatem et justitiam et potentiam Dei longe majorem superioremque esse crederent, quam quidquid cogitatione concipiunt; considerantesque semetipsos, gratias Deo se debere intelligerent, clialnsi aliquid inferius eos voluisset esse quam sunt, omnibusque ossibus et medullis conscientiæ suæ clamarenl: Ego dixi, Domine, miserere mei, cura animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5): ita certis itineribus diriMar misericordiæ in sapientiain ducerentur, ut neque inventis rebus inflati, nrque non inventis turbulenti, et cognoscendo instructiores fierent ad videndum2, et ad quaerendum ignorando mitiores. Tibi vcro cui jam hoc persuasum esse non dubito, vide quam facile de tam magna quæstione respondeam, cum mihi prior interroganti pauca responderis.