# De Libero Arbitrio 20.1-21

Augustine, De Libero Arbitrio, 20.1 to 20.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/20.1

Si dixerit: Ideo magis volo vcl iniscr esse, quam omnino non esse, quia jam sum; si autem priusquam essem possem consuli, eligerem non esse potius quam ut essem miser. Nunc cnim quod lineo non esse cum miser sim, ad ipsam miseriam pertinet, qua non id volo, quod velle deberem; magis enim non esse, quam miser esse velle deberem. Nunc vero fatcor nic quadem malle vcl miserum esse quam nihil; sed tanto stultius id volo, quanto miscrius: tanto autem miscrius, quanto verius video non hoc Ine vellc dcbuissc. Respondebo: Cave potius ne hic crres, ubi te videre verum putas. Nam si bcatus esses, utique esse quam non esse malles; et nunc miser cum sis, mavis tamen esse vcl miscr quan omnino non issc, cum esse nullis miser. Considera igitur, quantum potes, quam magnum bonum sit ipsum esse, quod ei beati et miseri volunt. Nam si hoc bene consideraveris, videbis te in tantum esse miscrum, in quantum non propinquas ei quod summe est; in tantum autem putare melius esse, ut quisque non sit quam ut miser sit, in quantum non vides quod summe est: et ideo tamen te esse velle, quoniam ab illo es qui summe est. it. Si vis itaque miserialn fugere, ama in te hoc ipsum, quia esse vis. Si enim magis magisque esse volucris, ei quod summe est propinquabis: et gratias age nunc quia es. Quamvis euim beatis sis inferior, supe. rior tamen es quam ea quai non habent vel beatitudinis voluntatem; quorum tamen multi ctiam a miseris laudantur. Omnia tamcn eo ipso quo sunt, jure laudanda suut; quia eo ipso quo sunt, bona sunt. Quanto enim ainplius esse amaveris, tanto amplius vitam æternam desiderabis, teque ita formari cxoptabis, ut affectiones tuæ non sint temporales, de temporalium rerum amoribus inustæ et impressæ: quæ temporalia et antequam sint non sunt, et cum sunt fuginnt, et cum fugerint non erunt.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
