Latin
Book 2, Chapter 20
Augustine, De Libero Arbitrio 20.54
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tu fortasse quæsiturus cs, quoniam movetur voluntas cum se avertit ab incommutabili bon:) ad mutabile bonum, unde ei iste motus existat; qui profecto malus est, tametsi voluntas libera, quia sinc iila nec recte vivi potest, in bonis numeranda sit. Si enim motus iste, id est aversio voluntatis a Domino Deo, sine dubitatione peccatum est, num possumus auctorem peccati Deum dicere? Non erit ergo iste motus ex Deo: Unde igitur erit? Ita quærenti tibi, si respondeam nescire me, fortasse eris tristior:sed tanen vera responderim. Sciri enirn non potest quod nihi! est. Tu tantum pietatem inconcussam tene, ut Mullum tibi bonum vel sentienti, vel intelligenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat quod non sit ex Deo. Ita cnim nulla natura occurrit quae non sit ex Deo. Omnem quippe rem ubi mensuram et numerum et ordinem videris, Deo artifici tribuere ne cuncteris. Unde autem ista penitus detraxeris, nihil omnino remanebit: quia etsi remanserit aliqua formae alicujus inchoatio, ubi neque mensuram neque numcrum neque ordinem invenias, quia ubicumque ista sunt, forma perfecta est; oportet auferas etiam ipsam inchoationem formæ, quæ tanquam materies ad perficiendum subjacere videtur artifici. Si eniin fornwe perfectio bonum est, nonnullum jain bonum est et formae inchoatio. Ita, detracto penitus omni bono, non quidem nonnihil, sed omnino nihil remanebit 1. Omne autem bonum ex Deo: nulla ergo natura cst quæ non sit ex Deo. Motus ergo ille aversionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectivus motus est, omnis autem dcfectus ex nihilo est, vide quo pertineat, et ad Deum non pertinere ne dubites 2. Qui tamen defectus quoniam est voluntarius, in nostra est positus potestate. Si enim times illum, oportet ut nolis; si autem nolis, non erit. Quid ergo sccurius quam esse in ea vita, ubi non possit tibi evenire quod non vis? Sed quoniam non sicut bomo sponte cecidit, ita etiam sponte surgere potest; porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum Jesum Christum, fide firma teneamus (a), et exspectemus certa spe, et charitate ardenti desideremus. Si quid autem de origine peccati diligentius quarendum adhuc putas (nam omnino ego jam opus esse non arbitror): si quid tamen putas, in aliam disputationem differendum est. E. Sequor sane voluntatem tuam, ut in tempus aliud, quod hinc moverit, differamus. Nam illud lihi non concesserim, ut satis jam indc quæsitum putes.