# De Libero Arbitrio 20.56

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 3, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/20.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/20.56

Deinde, si una anima facta est, ex qua omnium hominum animae trahuntur nascentium, quis potest dicere non se peccasse, cum primus ille peccavit? Si autem singillatim fiunt in unoquoque nascentium, non eat perversum, imo convenientissimum et ordinatissimum apparet, ut malum meritum prioris, natura seqnentis sit; et bonum meritum sequentis, natura prioris sit. Quid enim indignum, si etiam sic voluit Creator ostendere, usque adeo excellere creaturis corporeis animæ dignitatem, ut ab eo gradu possit esse ortus alterius, ad quem alterius perductus est occasus? Nam cum ad ignorantiam difficultatemque pervencrit illa peccatrix, ideo poena recte dicitur, quia melior ante hanc poenam fuit. Si ergo altera talis esse coepit, non solum ante peccatum, sed ante omnem vitam suam, qualis alia post vitam culpabilem facta est, non parvum bonum habet, unde Conditori suo gratias agat; quia ipse ortus ejus et inchoatio quovis perfecto corpore est melior. Non enim mediocria bona sunt, non solum quod anima eSI, qua natura jam omne corpus præcedit; sed eliam quod facultatem habet, ut adjuvante Creatore seipsam exeohtt, et pio studio possit omnes arquircre et. capcre virtutes, per quas et a difficultate cruciante, et ab ignorantia caecante liberetur. Quod si ita est, non erit nascentibus animis ignorantia et difficultas supplicium peccatt; sed proficiendi admonitio, et perfectionis exordium. Non cnim ante omne meritum boni operis parum est accepisse naturale judicium, quo sapientiam præponat errori, et quietem difficultati ut ad hæc non nascendo, sed studendo perveniat. Quod si agere noluerit, peccati rea jure tenebitur, tanquam quæ non Quanquam enim in ignora Iii etsit, non tamen ad permanendum in eo quod nata est, aliqua necessitate comprimitur: neque omnino potuit nisi Deus omnipotens esse i etiam talium creator animarum, quas et non dilectus ipse faciat, et diligens cas reficiat, et dilectus ipse perficiat; qui et non existentibus praestat ut sint, ct amantibus eum a quo sunt praestat ut beatæ siut.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
