# De Libero Arbitrio 22.64

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 3, Chapter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/22.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/22.64

Ignorantia vero et difficultas si naturalis est, inde incipit anima proficere, et ad cognitionem et requiem, donec in ea perficiatur vita beata, promoveri. Quem profectum in studiis optimis atque pietate, quorum facultas ei non negata est, si propria voluntate neglexerit; juste in graviorem, quae jant poenalis est, ignorantiam difficultatemque præcipitatur, decentissimo et convenientissimo rerum moderamine in inferioribus '.ordinata 2. Nun enim quod naturaliter nescit et naturaliter non potest, hoc animæ deputatur in reatum; sed quod scire non studuit, et quod dignam facilitati comparandæ ad recte faciendum operam noa.dedit. Loqui enim non nosse atque non posse, infanti naturale est: quæ ignorantia difficultasque sermonis ton nodo inculpabilis sub grammaticorum legibus, sed etiam humanis affectibus blanda ct grata est; non cnim ullo vitio illam facultatem comparare neglexit, aut ullo vitio quam compararat amisit. Itaque, si nobis in eloquentia esset beatitudo constituta, atque ita crimini duceretur cum peccatur in lingue sonis, quemadmodum cum peccatur in actibus vitæ; nullus utique argueretur infantiae, quod ab ea esset exorsus ad consequcndam eloqueatiam: sed plane mcriio damnaretur, si suæ voluntatis perversilale vcl ad eam recidisset, vel in ea remansisset. Sic etiam nunc, si ignorantia veri et difficultas recti naturalis est homini, unde incipiat in sapientiae quietisque beatitudinem surgere, nullus hanc ex initio naturali recte arguit: sed si proficere noluerit, aut a profectu retrorsum relabi voluerit, jure meritoque paenas luet.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
