# De Libero Arbitrio 24

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 3, CAPUT IX.—Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/24

Si dixerit: Non crat tamen difficile aut laboriosum omnipotenti Deo, ut omnia quæcumque fecit sie haberent ordinem suum, ut nulia creatura usque ad miscriam perveniret; uon enim hoc aut omnipotens nAu potuit, aut bonus invidit. Respondebo, ordinem creaturarum a summa us quead infimam gradibus justis ita decurrere, ut illu inv:dcat qui dixerit, Ista non esset; invideat etiam ille qui dixerit, Ista talis esset. Si enim talem vult esse qualis Cit superior, jam illa est, et tanta est ut adjici ei non oporteat, quia perfecta est. Qui crgo dicit, Eliam ista talis esset, aut perfectie superiori vult addere, et erit immoderatus ct injustus; aut istam vult interimere, et erit malus atque invidus. Qui autem dixerit, Ista non esset, nihilominus erit malus atque invidus, cum eam non vult esse, qua inferiorem laudarc adhuc cogitur. Velut si dicat, Non esset luna, cum etiam lucernæ claritatem longe inferiorem, in suo tamcn genere pulchram, et terrenis tenebris esse decoram I atque aptam nocturnis usibus, atque in his omnibus pro suo modulo utique laudahilem aut fatealur, aut stultissime vel contentiose neget. Quomodo ergo rectc dicere audebit, Luna non esset in rebus, qui si diceret, Lucerna non esset, deridendum sc esse sentiret? Quod si non dicit, Luna non esset, sed qualem solem videt, talem dicit tunam esse debuisse, non intelligit nihil aliud se dicere quam, Non esset luna, sed essent soles duo. In quo dupliciter errat, quod rerum perfectioni et addere aliquid cupit, cum desidcraL alterum solem; et minuere, cum lunam vult detrahi.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
