# De Libero Arbitrio 25-2

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 3, CAPUT IX.—Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25-2

Hic fortasse dicat, ideo nihil se de luna conqueri, quia splendor ejus ita minor cst, ut miser non sit; de animarum autem non obscuriiate, sed miseria an dolere. Sedulo cogitet, ita lunæ splendorem non esse miserum, ut nec splendor solis sit beatus. Quamvis enim corpora cælestia sint, corpora sunt tamen quantum ad lucem istam pertinet, quæ per corporeos oculos sentiri potest. Nulla autem corpora, quantum a i sese attinet, vel beata possunt esse, vel misera; quanquam beatorum aut miserorum corpora possint esse. Sed de illis luminibus similitudo adhibita id docet, ut quemadmodum corporum differentias contemplando, videns alia clariora, injuste petis auferri quæ obscuriora conspexeris, aut clarioribus adæquari; sed ad perfectionem universitatis referens omnia, quanto magis minusve inter se clara sunt, tanto magis cernis esse omnia; nec lilii occurrit perfecta universitas, nisi ubi majora sic præsto suut, ut minora non desint; s:e etiam differentias animarum cogites, in quibus I:oc quoque invenies, ut miseriam quam doles, ad id quoq ie valere cognoscas, ut universitatis perfectioni nec illæ desint animæ, quæ miseræ fieri debuerunt, quia peccatrices esse voluerunt. Tantumque abest ut Deus I ales facere non debuerit, ut eliam cæteras creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
