# De Libero Arbitrio 25

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 2, CAPUT IX.— Qnid sapientia, sine qua nemo beatus; an una sit in omnibus sapienti…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25

Verumtamen, quæso te, quid de ipsa sa; ientia putas existimandum? Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque homines habere sapientias? an vero unam præsto esse communitcr omnibus, cujus quanto magis quisque fit particeps, tanto est sapientior? E. Quam dicas sapientiam nondum scio; video quippe varie videri hominibus, quid fiat dicaturve sapienter: nam et qui militant, sapienter sibi facere videntur; et qui contempta militia colendo agro CIIram atque operam impendunt, hoc potius laudant, tribuuntque sapientiæ; ct qui astuti sunt ad excogitandos modos conquirendæ pecuniæ, sibi videntur esse sapientes; et qui hæc omnia negligunt vel abjiciunt, et quæque sunt hujusmodi temporalia, et totum studium suum ad investigationem conferunt veritatis, ut semetipsos Deumque cognoscant, magnum hoc esse sapientiæ munus judicant; et qni huic otio quærendi ei contemplandi veri nolunt se dedere, sed potius lahoriosissimis curis ct officiis agunt, III hominibus consulant, et in rerum humanarum juste moderandarum et gubernandarum actione versantur, sapientes se esse arbitrantur; et qui utrumque horum agu. I, el parlim vivunt in contemplatione veritatis, partim in laboribus officiosis, quos humana; societati deberi putant, sibi palmam sapicnliae tenere videntur. Qmitto innumerabiles sectas, quarum nulla est quæ non sectatores suos præponens cæteris, eos solos velit esse sapientes. Quamobrem cum id nunc agatur inter nos, ut non quid credamus respondendum sit, sed quid dilucida intelligentia teneamus, nullo modo ad id tibi quod interrogasti respondere potero, nisi quod eredendo teneo, contemplando etiam et ratione cernendo noverim, quæ sit ipsa sapientia.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
