Latin
Book 3, CAPUT IX.—Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi
Augustine, De Libero Arbitrio 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed adhuc videtur minus intelligens quod dictum \est, habere quod contradicat. Dicit enim: Si uuiversitatis perfectionem complet etiam nostra miseria, defuisset aliquid huic perfectioni, si beati semper essemus. Quapropter si ad miseriam nisi peccando non pervenit anima, etiam peccata nostra necessaria sunt perfectioni universitatis quam condidit Deus, Quomodo ergo juste peccata punit, quae si defuissent, creatura ejus plena et perfecta non esse I? Hic respondetur, nou ipsa peccata vel ipsam miseriam perfectioni universitatis esse necessaria, sed animas in quantum animae sunt; quae si velint, peccant; si peccaverint, miseræ Hunt. Si enim peccatis earum detractis miseria perseverat, aut etiam peccata præcedit, recte deformari dicitur ordo atque administratio universitatis. Rursus, si peccata fiant, et desit miseria, nihilominus dehonestat ordinem iniquitas. Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas. Cum vero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est universitas. Qnod autem ipsæ non desunt animæ. quas vel peccantes sequitur miseria, vel recte facienles beatitudo, semper naturis omnibus universitas plena atque perfecta est. Nnn enim peccatum et supplicium peccati naturæ sunt quædam, sed affectiones. naturarum, illa voluntaria, ista pœnalis. Sed voluntaria quæ in peccato fit, turpis affectio esi. Cui propterea poenalis adhibetur, utordinct eam, ubi talem esse non lurpc sit, et decori universitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati.