# De Libero Arbitrio 28

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 3, CAPUT IX.—Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/28

Ideo quanquam orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus sit, tamen servans quantum potest imaginem superiorum, exempla nobis et indicia quædam demonstrare non cessat. Si enim bonum et magnum aliquem virum, hortante honestatis officin. videamus ignibus, quantum ad corpus attinl, concremari; non hoe vocamus pœnam peccali, sed fortitudnis et patientiæ documentum, eumque magis diligimus, cum foedissima corruptio corporea membra ejus absumat, quam si nihil hujusmodi pateretur; miramur quippc animi naturam mutabilitate corporis non mutari. At vero crudelissimi latronis membra cum tali supplicio confici aspicimus, approbamus ordinem legum. Ornant ergo ambo illa tormenta; scd ille merito virtutis, iste peccati. At si post illos ignes, vel etiam ante illos, optimum virum illum commuta- Ium ad congruentiam cœlestis habitationis ad sidera videremus attolli, utique lætaremur. Si autem sceleratum latronem, sive ante supplicium, sive post supplicium. cum eadem malitia voluntatis ad sedem honoris sempiternam levari videremus in cœlum, quis non offenderetur? Ita fit ut inferiores creaturas ambo ornare potuerint, superiores autcm unus illorum. Ex quo admonemur advertere, mortalitatem carnis hujus et primum hominem ornasse, ut peccato pœna congrueret, et Dominum nostrum, ut a peccato misericordia liberaret. Non autem sicut justus potuit in ipsa justitia permanens corpus habere mortale; ita iniquus potest, dum iniquus est, ad immortalitatem pervenire sanctorum, scilicet sublimem et angelicam; non eorum angelorum, de quibus Apostolus ait, Nescitis quia angelos sumus judicaturi (I Cor. VI, 3); scd corum de quibus Dominus ait, Et erunt æquales Angelis Dei (Luc. xx, 36). Qui enim æquali'atem Angel rum desiderant propter inanem gloriam suam, non ideo volunt æquales esse Angelis, sed Angelos sibi. Itaque in tali voluntate perseverantes, æquabuntur supplicio prævaricatoribus angelis, potestatem suam potius qnam Dei omnipotentis diligentibus. Talibus enim ad sinistram constitutis, quia non quæsierunt Deum per humilitatis januam, quam in seipso Dominus Jesus Christus ostendit, et immisericorditer superbeque vixerunt, dicetur, Ite in ignem æternum, qui præparatua est diaboto et angelis ejus (Matth. xxv, 41).

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
