Latin
Book 2, CAPUT PRIMUM.— Libertas, qua peccatur, cur a Deo data
Augustine, De Libero Arbitrio 3
Unproofread scanNot analysed yet
A. Plane si hæc ita sunt, soluta quaestio est quam proposuisti. Si euim homo aliquod bonum est, et non posset, nisi cum vellet, recte facere, debuit habere liberam voluntatem, sine qua recte facere non posset. Non enim quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum est. Satis ergo causæ est cur dari debuerit, quoniam sine ilia homo recte non potest vivere. Ad hoc autem datam vel hinc intelligi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccandum, divinitus in eum vindicatur. Quod ii jusle fieret, si non solum ut recte viveretur, sed etiam ut peccaretur, libera esset voluntas data. Quomodo enim juste vindicaretur in eum, qui ad hanc rem usus esset voluntate, ad quam rem data cst? Nunc vero Deus cum peccantem punit, quid videtur tibi aliud dicere nisi, Cur non ad cam rem usus es libera voluntatc, ad quam tibi eam dedi,hoc eat ad recte faciendum? Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa justitia in jamnandis peccatis recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero voluntatis arbitrio? Non enim aut peccatum esset, aut recte factum, quod non fieret voluntate. Ac per hoc et poena injusta esset et pramium, si homo voluntatem non haberet liberam. Debuit autem et in supplicio, ct in præmio esse justitia; quoniam hoc unum est bonorum quæ sunt ex Deo. Debuit igitur Deus dare homini liberam voluntatem.