Latin
Book 3, CAPUT PIUMUM. — Unde sit motus illc quo voluntas deflectit ub incommutabili bono
Augustine, De Libero Arbitrio 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
E. V ideo, et quodammodo tango, cl tcneo vera esse quai dicis: non enim quidquam tam firme atque intime sentio, quam me habere voluntatem, eaquc me movcri ad aliquid fru< ndum; quid autcm meum dicam, prorsus nnn invenio, si voluntas qua volo et nolo non est: quapropter cui tribuendum est, si quid per illam male facio, nisi mibi? Cum enim bonus Deus me fecerit, nec bene aliquid faciam nis! per voluntatem, ad hoc p-tius datam esse a bono Deo, s: tis apparet. Motus autcm quo huc aut illuc voluntas convertitur, nisi esset voluntarius, atque in nostra positus potestate, neque laudandus cum ad superiora, neque culpandus homo csset cum ad inferiora detorquet quasi quendam cardinem voluntatis; neque omnimo monendus esset ut istis neglectis aterna Tenet adipisci, atquc ut male nollet vivere, vellet autem bene. Hoc autem monendum non esse hominem, quisquis cxistimat, dc hominum numero exterminandus est.