# De Libero Arbitrio 3.7

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 2, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.7

Quaeramus autem hoc ordine, si placet: primum, quomodo manifestum est Deum esse; dciude, utrum ab illo sint quacumque iu quantumcumque sunt bona; postremo, utrum in bonis numeranda sit voluntas libera. Quibus compertis satis apparebit, ut opinor, utrum recte homini data sit. Quare prius abs te quæro, ut de manifestissimis capiamus exordium; utrum tu ipse sis. An tu fortasse metuis, ne in hac interrogatione fallaris, cum utique si non esses, falli omnino non posses? E. Pergc potius ad caetera. A. Ergo quoniam manifestum est esse te, nee tibi aliter manifestum esset, nisi viveres, id quoque manifestum est, vivere te: intelligisne ista duo esse verissima? E. Prorsus intelligo. A. Ergo etiam boc tertium nUl.. nifestum est, hoc est intelligere te. E. Manifestum. A. Quid in his tribus Libi videtur excellere? E, Intelligentia. A. Cur tibi hoc videtur? E. Quia cum tria sint bac, esse, vivere, intelligere; et lapis cst, ct pecus vivit, nec tamer. lapidem puto vivere, aut pecus intelligere; qui autem intelligit, eum et esse et vivere certissimum est: quare non dobito id excelleutius judicare, cui omnia tria insunt, quam id cui duo vel unum desit. Nam quod vivit, utique et est, sed non sequitur ut etiam etiam intelligat: qualem vitam esse pecoris arbitror. Quod autem est, uon utique consequens est ut et vivat et iutelligat: nam esse cadavcra possum fateri, vivere autem nullus dixerit. Jamveroquod non vivit, multo minus intelligit. A. Tenemus igitur horum trium duo deesse cadaveri, unum pecori, nihil homini. E. Verum est. A. Tenenius euam id esse in his tribus præstantius, quod homo cum duobus cæteris habet, id est intelligere, quod habentem sequitur et esse et vivere. E. Tencmus sane.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
