# De Libero Arbitrio 3.9.32-67

Augustine, De Libero Arbitrio, 3.9.32 to 3.9.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.9.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.9.32

E. Nihil aHud. A. Dic ergo unde videas alia duo; non enim ea non visa posses discernere. E. Nescio quid aliud; esse scio, nihil amplius. A. Nescis igitur utrum jam ipsa sit ratio, an ilia vita sit quam sensum interiorem vocamus praecellentem sensibus corporis, an aliquid aliud? E. Nescio. A. Illud tamen scis, ea definiri nisi ratione non posse; neque rationem id facere, nisi de iis quae sibi examinanda offeruntur. E. Certum est. A. Quidquid igitur est aliud quo sentiri potest omne quod scimus, ministerium rationis est, cui offert et renuntiat quidquid attingit, ut ea quæ sentiuntur discerni suis finibus possint, et non senticndo lautum, sed etiam sciendo comprehendi. E. Ita est. A. Quid? ipsa ratio quæ ministros suos, et ea quae suggerunt, discernit ab invicem, et item quid inter hæc et scipsum distet, agnoscit, seque illis præpotentiorem esse confirmat; num alia re seipsam nisi seipsa, id est ratione comprehendit'? an aliter scires te habere rationem, nisi id ratione perciperes? E. Verissimum est. A. Quoniam ergo cum colorem sentimus, non itidem sensu ipso nos sentire etiam sentimus; neque cum audimus sonum, nostrum etiam audimus auditum; neque cum olfacimus rosam, olet nobis aliquid ct ipse olfactus; neque quidquam gustantibus sapit in ore ipse gustus; nec tangentes aliquid, ipsum etiam tangendi sensum possumus tangere: manifestum est quinque istos sensus nullo eorumsensu posse sentiri, quamvis eis corporalia quaeque seutiantur. E. Manifestum est.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
