# De Libero Arbitrio 45.14-24

Augustine, De Libero Arbitrio, 45.14 to 45.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/45.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/45.14

fecit citam alias animas, quas vel peccaturas, vel in pccentis eiham perseveraturas esse prævidebat: cum et tales adhuc meliores sint eis, quæ quoniam nullum habent rationale ac liberum voluntatis arbitrium, peccare non possunt? Quæ tamen adhuc etiam ipsæ me liores sunt, quam corporum quorumlibet quamlibet splendidissimus fulgor, quem pro ipsius summi Dei substantia quidam, quamvis cum magno errore, venerantur. Quod si in ordine corporearum creaturarum ab ipsis siderum ch Iris usque ad numerum capillorum nostrorum, ita gra latim bonarum rerum pulc hritudo contexitur, ut imperitissime dicatur, Quid e hoc? utquid hoc? omnia enim ordine suo creata sunt1: quanto imperitius de quncumque anima dicitur, quae ad quantamlibet sui decoris diminutionem defectumque pervenerit, omnium corporum dignitatem sinc ulla dubitatione semper superabit'? Aliter enim æstimat ratio, aliter usus. Hnlio æstimat luce veritatis, ut recto judicio subdat minora majoribus: usus autem consuetudine commod tatis plerumque inclinatur, ut ea pluris æStimet quæ veritas minora esse convincit. Cum enim corpora coelestia corporibus terrestribus magna differentia ratio præponat, quis tamen carnalium hominum non mall l, vcl plur., deesse in cœlo sidera, quam unam arbusculam in agro suo, aut vaccam in armento? Sed sicut æ tate majores homines vel omnino contemnunt, vel cer te patienter corrigenda exspectant judicia parvulorum, qui excep:is quibusdam quorum amore lætantur, quemlibet hommum cæterorum mori malunt, quam passerem suum; et multo magis si homo sit illc terribilis, passer autem canorus et pulcher: ita ii qni provectu animi ad sapientiam profecerunt, imperitos re. rum æstimatores cum invenerint Dcum laudantes in creaturis ininoribus, qui eas carnalibus suis sensibus accommodatius adhibent, in superioribus vero atque naclioribus partim cum non laudantes, minusve laudantes, partim etiam vituperare aut emendare conantes, partim non credentes quod earum ille sit conditor;

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
