Latin
46.19 to 46.28
Augustine, De Libero Arbitrio 46.19-28
Unproofread scanNot analysed yet
bere aliquid tale, qualc ilii duo in visu et auditu: sed in eo dispares sunt, quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod ctsi unum acrem naribns ambo trahimus, aut unum cibum gustando capimus; non tamen eam partem acris duco quam tu, nec eamdem partem cibi sumo quam tu, sed aliam ego, aliam tu: et idco de toto acre cum spiro,,duco partem quanta milii satis cst, ct tu itcm de toto aliam quanta libi satis est ducis: et cibus quamvis unus et tolus ab utroque absumatur non tamen ct a nic totus, et a te totus absumi potest, quomodo verbum et ego totum audio, et tu totum simul, et speciem quamlibet quantam ego video, tantam et tu simul; sed cibi vel potionis alia pars in rnc, alia in le transeat necesse cst: an parum ista intelligis? E. Imo vero apertissima et certissima esse consentio. A. Num censes tangendi sensum comparandum esse oculorum et aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur; quia non solum corpus unum ambo possumus sentire tangendo, sed etiam eamdem partem in quoque poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpus, sed eamdem quoque corporis partom possimus ambo sentire tangendo? Non enim sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego totum et tu totum capere, cum ambo illo vescimur, sic etiam in tangendo accidit: sed et unum et totum quod ego tetigero, etiam tu potes, ut id ambo tangamus, non singulis partibus, sed totum singuli. £•Fateor hoc modo duobus illis superioribus sensibus, hunc tangendi sensum csse simillimum: sed in hoc vidco esse dissimilem, quod simul, id cst uno tempure, et videre aliquid unum totum ambo possumus et audire;