Latin
46.41 to 46.51
Augustine, De Libero Arbitrio 46.41-51
Unproofread scanNot analysed yet
qualia sunt, sive lux, sive sonus, sive corpora quæ attinginius, non tamen lædimus. E. Intelligo. A. Manifestum est ergo ca quæ non commutamus et tamen senlimus corporis sensibus, et non pertinere ad naturam scusuum nostrorum, et propterea magis nobis esse communia, quia in nostrum proprium et quasi privatum non vertuntur atque mutantur. £. Prorsus assentior. A. Proprium ergo et quasi privatum intelligendum cst, quod unicuique nostrum soli est ł, et quod in se solus sentit, quod ad suam naturam propric pertinet: commune autem et quasi publicum, quod ab omnibus sentientibus nulla sui corruptione atque commutatione sentitur. E. Ita est.