# De Libero Arbitrio 56

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 2, CAPUT XIII.- Exhortatio ad amplexum veritatis, qua una beatos facit. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/56

Imo vero quoniam in veritate cognoscitur ci tenetur summum bonum, caque veritas sapientia est, cernamus in ea, teneamusque summum bonum. eoque perfruamur. Beatus est quippe qui fruitur summo bono. Hæc enim veritas ostendit omnia bona, quæ vera sunt, quur. sibi pro suo captu intelligentes homines, vel singula, vcl plura eligunt, quibus fruantur. Scd quemadmodum illi qui in luce solis eligunt quod libenter aspiciant, ct eo aspectu lætificantur; in quibus si qui forte fuerint vcgetioribns sanisque et fortissimis oculis præditi, nihil libentius quam ipsum solem contuentur, qui etiam caHera quibus infirmiores oculi delectantur, illustrai: sic furtis acies mentis et vegeta cum multa vera et incommutabilia certa ratione conspexeril, dirigit se in ipsam veritatem, qua cuncte monstrantur, eiqne inhærens tanquam obliviscitur cætera, et in ilia simul omnibus fruitur. Quidquid enim jucundum est in cæteris veris, ipsa utiquæ veriLate jucundum est.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
