# De Libero Arbitrio 6.13

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 2, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/6.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/6.13

A. Attende jam utrum ratio etiam de hoc interiore sensu judicet. Jam enim non quaero utrum cain mcliorem illo esse dubites, quia non dubito id te judicare: quanquam ne id quidem jam quærendum putem, utrum de isto sensu judicet ratio. Namquc in iis ipsis quæ infra eam sunt, id est in corporibus et ia sensibus corporis et isto interiore sensu, quomodo sit aliud alio melius, et quam sit illis prestantior ipsa, quae tandem, nisi ipsa renuntiat? quod profecto nullo modo posset, nisi de his ipsa judicaret. E. Manifestum est. A. Cum ergo eant naturam quae tantum est, nec vivit nec intelligit, sicuti est corpus exanime, præcedat ea natura quae non tantum est, sed etiam,-ivit. nec intelligit, sicuti est anima bestiarum; et rursus hanc praecedat ea quæ simul et est et vivit et intelligit, sicut in homine mens rationalis; num arbitraris in nobis, id est in iis quibus natura nostra completur ut homines simus, aliquid inveniri posse præstantius, quam hoc quod in his tribus tertio loco posuimus? Nam et corpus nos habere manifestum est, ct vitam quamdam qua ipsum corpus animatur atque vegetatur, quas duo eliam in bestiis agnoscimus, et tertium quiddam quasi animæ nostræ caput aut oculum, aut si quid congruentius de ratione atquc intelligentia dici potest, quam non habet natura bestiarum. Quare vide, obsecro, utrum aliquid invenire possis, quod sit iu natura hominis ratione sublirnius. E. Nihil omnino melius video.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
