# De Libero Arbitrio 8.24

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 2, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/8.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/8.24

ilis et talibus multus documentis coguntur fateri, quibus di putantibus Deus donavit ingenium, et pertinacia caliginem nun obducit, rationem veritatemque numerorum, et ad sensus corporis non pertincre, et invrrtibilem sinceramque consistere, et omnibus ratiocinantibus ad videndum esse communem. Quapropter cum nulla alia possint occurrere, quæ communiter et tanquam publice præsto suut ratiocinantibus, et ab eis videantur mente atque ratione si gulorum quorumque cernentium, eaque inviolata et incommutabilia mancant; non tamen invitus acceperim quod ista ratio et veritas numeri libi potissimum occurrerit, cum ad id quod interrogavcram, respondere voluisses: non enim frustra in sanctis Libris sapientiæ conjunctus est numerus, ubi dictum est: Circuivi ego et cor meum!, ut scirem, et considcrarem, et quœrerem sapientiam et numerum (Ercle. VII, 20).

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
