Latin
Chapter 10
Augustine, De Magistro 10.31
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Confectum est igitur et nihil sinc signis doceri, etcognitionem ipsam signis quibus cognoscimus, chariorem nobis esse oportere: quamvis noti omnia quc significantur possint signis suis esse po. tiora. Ad. Ita videtur. Aug. Quanto tandem circuitu res tantilla peracta sit, meministine, quæso? Nam cx quo inter nos verba jaculamur, quod tam diu fecimus, bxc tria ut invenirentur laboratum est: utrum nihil siue signis possit doceri; et utrum siut quædam signa Jebus-quas significant præferenda; et utrum melior quam ligna sit rerum ipsa cognitio. Sed quartum est, quod breviter abs te vellem cognoscere, utrumnam ista inventa sic putes, ut jam de his dubitare non possis. Ad. Vellem quidem tantis ambagibus atque anfractibus esset ad certa perventum; sed et ista rolatio tua uescio quomodo me sollicitat, et ab assensione deterret. Videris enim mUn non hæc de me fuisse quæsiturus, nisi haberes quod contradiceres: et ipsa rerum implicatio totum me inspicere, ac securum respondere non sinit, verentem ne quid in tantis Involucris lateat, quod acies mentis meæ lustrare non possit. Aug. Dubitationem tuam non invitus accipio; significat enim animum minime temerarium I quæ custodia tranquillitatis est maxima. Namdifficillimum omnino est non perturbari, cum ca quæ prona et procliva approbatione tenebamus contrariis disputationibus labefactantur, et quasi extorquentur manibus. Quare, ut æquum est bene consideratis perspectisque rationibus cedere, ita incognita pro coguilis habere periculosum. Metus est enim ne cum sæpe subruuntur quæ firnlissimc statura et mansura præsumimus, in tantum odium vel timorem rationis incidanaus, ut ne ipsi qaidem perspicuae vcritati fides habenda videatur.