# De Magistro 10.32

Augustine, De Magistro, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/10.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/10.32

Sed age, nunc expeditius retractemus utrum recte ista dubitanda putaveris. Nam qua;ro abs te, si quisquam ignarus deceptionis avium, quae calamis et visco affectatur, obviam fieret aucupi, armis quidem suis instructo, non tamen aucupanti, sed iter agenti, quo viso premeret gradum, secumque, ut Gt, admirans cogitaret et quæreret quidnam sibi hominis ille vellet ornatus; auceps autem cum in se videret attentum, o entandi se studio cannas expediret, et prope animadversam aliquam aviculam fistula et accipitre figeri i, subigeret et caperct; nonne illum spectaiorem suum doceret nullo significatu, sed rc ipsa, quod ille scire cupiebat? Ad. Metuo ne quid hic tato sit, quale de illo dixi, qui quæritquid sit ambulare. Neque enim video, et hic totum illud aucupium esse monstratum. Aug. Facile est bac cura te exuere; addo enim, si ille ita intelligens esset, ut ex hoc quod vidit, totum illud genus artis agnosceret: satis est namque ad rem, et de quibusdam rebus tametsi non omnibus, et quosdam homines doceri posse sine signo. Ad. Hoc etiam ego possum illi addere; si enim sit bene intelligeus, paucis passibus ambulatione monstrata, totum quid sit ambulare cognoscet. Aug. Facias per me licet, nee tantum nihil rcsisto, verum etiam faveo: vides enim ab utroque nostrum id efficit ut quaedam quidam doccri sino signis queant, falsumque illud sit quod nobis p:lulo ante videbatur, nihil esse omnino quod sine signis possit ostendi. Jain enim ex his non unum aliquid aut alterum, sed millia rerum animo occurrunt, quæ nullo signo dato per scipsa monstrentur. Quid enim dubitcmus, oro te? Nam ut honunum omittam innumerabilia spectacula in omnibus theatris sine signo ipsis rebus exhibentium; solem certe istum tucemque hæc omnia perfundentem atque vestientem, lunam et ca:tera sidera, terras et maria, quasqUe in his innumerabiliter gignuntur, nonne per seipsa exhibet atque ostendit Deus et natura cernentibus'

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
