Latin
10.35.1 to 10.35.18
Augustine, De Magistro 10.35.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si diligentius consideremus, fortasse nihil invenies, quod per sua signa discatur. Cum enim mihi signum datur, si nescientem me invenit cujus rei signum sit docere me nihil potest: si vero scien. tem, quid disco pur signum? Non enim mihi reu: quam significat ostendit verbum cum lego, Et saraballæ eorum nun sunt immutatæ (Dan. III, 94). Nam si quædam capitum tegmina nuncupantur hoc nomine, num ego hoc audito, aut quid sit caput, aut quid sint tegmina didici? ante ista noveram; neque cum appellarentur ab aliis, sed cum a me viderentur, corum est mibi facta notitia. Etenim cum primum istæ dure syllabae, cum dicimus, Caput, aures meas impulerunt, tam nescivi quid significarent, quam cum primo audirem legeremve, saraballas. Sed cum sape diceretur, Caput, notans atque animadvertens quando diceretur, reperi vocabulum esse rei quæ mihi jam erat videndo notissima. Quod priusquam rcperissem, tantum milii souus erat hoc verbum: signum vero esse didici, quando cujus rei signum esset iuveni; qnam quidem, ut dixi, non significatu, sed aspectu didiceram. Itaque magis signum re cognita, quam signo dato ipsa res discilur. Quod ut apertius intelligas, finge nos primum nunc audirc quod dicitur, caput; et nescientes utrum vox ista sit tantummodo sonans, an aliquid etiam significans, quærere quid sit caput (memento nos non rei quæ significatur, sed ipsius signi velle habere notitiam, qua caremus profecto, quamdiu cujus signum est ignoramus): si ergo ita quxrentibus res ipsa digiio demonstretur, bac conspecta discimus signum quod audieramus tantum, nondum noveramus. In quo tamen signo cum duo sint, sonus et significatio, sonum certe non per signum percipimus, sed eo ipse aure pulsata; significationem autem re, quae signilicatur, aspecta. Nam illa intentio digiti significare nihil aliud potest, quam illud in quod intenditur digitus;