# De Magistro 10.35.19-32

Augustine, De Magistro, 10.35.19 to 10.35.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/10.35.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/10.35.19

intentus est autem non in signum. sed in membrum quod caput vocatur. Itaque per iilam Deflue rem possum nosse quam noveram, neque signum in quod intentus digitus non est. Sed de intentione digiti non minis curo; quia ipsius demonstrationis signum milii videtur potius, quam rerum aliquarum quæ demonstrantur, sicut adverbium quod, Ecce, dicimus; nam et cum hoc adverbio digitum silemus intendere, ne unum demonstrandi signum non sil satis. Et id maxime tibi nitor persuadere, si poiero, per ea signa quæ verba appellantur, nos nihil discerc; potius enim, ut dixi, vim verbi, id est signilicationem quae latet in sono, re ipsa quæ significatur cognita, discimus, quam illam tali significatione percipimus. Et quod dixi de capite, hoc etiam de tegminibus, deque aliis rebus innumerabilibus dixerim: quas tamen-cum jam noverim, saraballas illas adhuc usque non novi; quas mihi si gestu quispiam significarit aut pinxerit, aut aliquid cui similes sunt, ostenderit, non dicam non me cucrit, quod facile obtinerem, si pando amplius loqui vellem; sed dico id quod proximum cst, non verbis docuerit. Quod si eis forte conspectis cum simul adero me admonueritt dicens, Ecce saraballas; discam rem quam nesciebam, non per verba quæ dicta sunt, sed per cjus aspectum, per quem factum est ut etiam nomen illud quid valeret, nossem ac tcnerem. Non enim cum rem ipsam didici, verbis alienis credidi, sed oculis meis: illis tamen fortasse ut attenderem credidi, id est ut aspectu quærerem quid viderem.

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
