# De Magistro 11.36

Augustine, De Magistro, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/11.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/11.36

Hactenus verba valucrunt, quibus ut plurimum tribuam, admonent tantum ut quaeramus res, non exhibent ut noverimus. Is me autem aliquid docet, qui vel oculis, veL ulli corporis sensui, vul ipsi etiam menti præbet ea quae cognoscere volo. Verbis igitur nisi verba non discimus, imo sonitum strepitumque verborum: nam si ea quæ signa non sunt, verba esse non possunt, quamvis jam auditum verbum, nescio tamen verbum esse, donec quid significct sciam. Rebus ergo cognitis, verborum quoque cognitio perficitur; verbis vero auditis, nec verba discuntur. Non enim ea vetba quæ novimus, discimns; aut quæ nou novimus, didicisse nos possumus confiteri, nisi eorum significatione percepta, quje non auditione vocum emissarum, sed rerum significatarum cognitione contingit. Verissima quip;.e ratio est, et verissime dicitur, cum verba proferuntur, aut scire nos quid significent, aut nescire: si scimus, commemorari potius qnam discere; si autem nescimus, ne commemorari quidcm, sed fortasse ad quærendum admoneri. '

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
