# De Magistro 11.37

Augustine, De Magistro, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/11.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/11.37

Quod si dixeris, tegmina quidem illa capitum, quorum nomen sono tantum tenemus, non nos posse nisi visa cognoscere, neque nomen ipsum plenius nisi ipsis cognitis nosse: quod tamen de ipsis pucris ac< epimus, ut regem ac flammas fide ac religione superaverint, quas laudes Deo cecincrint, quos laonorcs ab ipso ctiam inimico meruerint, num aliter nisi per verba didicimus? Respondebo, cuncta quæ illis verbis significata sunt, in nostra noLlia jam fuissc. Nam quid sint tres pueri, quid fornax, quid ignis, quid reI, quid denique illaesi ab igne, caeteraque omnia jam tenebam qune verba illa significant. Ananias vero, et Azarias et Misael tam mihi ignoti sunt quam illæ saraballæ; nec ad eos cognoscendos huec me nomina quidquam adjuverunt aut adjuvare jam potuerunt. Hæc autem omnia quæ in illa leguntur historia, ita illo tempore facta esse, ut scripta sunt, credere me potius quam scire fateor: neque istam differentiam iidem ipsi quibas credimus nescierint. Ait enin propheta, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX): quod non dixisset profecto, si nihil distare judicasset. Quod ergo intelligo, id etiam credo: at non omne quod credo, eliam intelligo. Omne autcm quod intelligo, scio: non omne quod credo, scio. Nec idco nescio quam sit utile credere eliam multa quæ nescio; cui utilitati hanc quoque adjungo de tribus pueris historiam: quare pteraque rerum cum scire non possim, quaRta LameD utilitate credantur, scio.

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
