Latin
Chapter 11
Augustine, De Magistro 11.38
Unproofread scanNot analysed yet
De universis autem quae intelligimus non loqucntem qui personat foris, sed intus ipsi menti præsidentem consulimus veritatem, verbis fortasse ut consulamus admoniti. Ille autem qui consulitur, docet, qui in interiore homine habitare dictus est Christus (Ephes. III, 16. 17), id est incommutabilis Dei Virtus atque sempiterna Sapicntia: quam quidem omais ralionalis anima consulit; sed tantum cuique panditur, quantum capcre propter propriam, sive malam sive bonam voluntatem potest. Et si quando fallitur, DOn tit vitio consultæ veritatis, ut neque hujus, quæ foris est, lucis vitium est, quod corporei oculi saepe falluotur: quam lucem de rebus visibilibus consuli fatemur, ut eas nobis quantum cernere valemus, ostendat.