# De Magistro 3.5

Augustine, De Magistro, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/3.5

Ad. Miror te nescire, vcj potius simulare nescientem, responsione mea fieri quod vis omnino non posse; siquidem sermocinamur, ubi non possumus respondere nisi verbis. Tu autem res quaeris eas quæ, quodlibet sint, verba certe non sunt, quas tamen ex me tu quoque verbis quæris. Prior itaque tu sine verbis quære, ulego deinde ista conditione respondeam. Aug. Jure agis, fateor: sed si quærerem istæ tres syllabas quid significent, cum dicitur, Parics, nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipcam viderem, cujus signum est hoc trisyllabum verbum, demonstrante te, nulla tamcn verba referente. Ad. Hoc in solis nominibus quibus corpora significantur, si eadem corpora praesentia sint, fleri posse concedo. Aug. Num colorem corpus dicimus, an non potius quamdam corporis qualitalem? Ad. Ita cst. Aug. Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addis corporibus eliam corporum qualitates, ut nihilominus etiam istae cum præsentes sunt, doceri sine verbis possint? Ad. Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intelligi volebam, id est omnia quæ in corporibus sentiuntur. Aug. Considera tamen, utrum eliam binc aliqua tibi excipienda sint. Ad. Bene admones: non enim omnia corporalia, sed omnia visibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorcm, saporem, gravitatem, calorem, et alia quæ ad caeteros sensus pertinent, quanquam sentiri sine corporibus nequeant, et propterea sint corporalia, non tamen digito posse monstrari. Aug. Nunquamne vidisti ut homines cum surdis gestu quasi sermecinentur, ipsique surdi non minus gestu, vel quaerant, vel respondeant, vel doceant, vel indicent aut omnia quae volunt, aut certe plurima? Quod cum fit, non utique sola visibilia sine. verbis ostenduntur, sed et soni et sapores, et caetera bujusmodi. Nam et histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando plerumque aperiunt et exponunt. Ad. Nihil habeo quod contradicam, nisi quod illud, ex, non modo ego, sed nec ipse quidem saltator histrio tibi sinc verbis quid significet posset ostendecre.

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
