Latin
CAPUT XIII.—Verborum vi ne quidem animus loquentis aperitur
Augustine, De Magistro 41
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem in iis etiam quæ mente cernuntur, frustra cernentis loquelas audit quisquis ca cernere non potest, nisi quia talia quamdiu ignorantur utile est credere: quisquis autem cernere potest, intus est 'discipulus veritatis, foris judex loquentis, vel potius ipsius locutionis. Nam plerumque scit illa quæ dicta sunt, eo ipso nesciente quae dixit; veluti si quisquam Epicureis credens et mortalcm animam putans, eas rationes quæ de immortalitate ejus a prudentioribus tractatæ sunt, eloquatur, illu audiente qui spiritualia contucri potest; judicat iste cum vera dicere: at ille qui dicit, utrum vera dicat ignorat, imo etiam falsissima existimat: num igitur putandus est ca docere qn:c nescit? Atqui iisdem verbis utitur, quibus uti etiam sciens posset.