# De Magistro 41

Augustine, De Magistro, CAPUT XIII.—Verborum vi ne quidem animus loquentis aperitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/41

Quamobrem in iis etiam quæ mente cernuntur, frustra cernentis loquelas audit quisquis ca cernere non potest, nisi quia talia quamdiu ignorantur utile est credere: quisquis autem cernere potest, intus est ' discipulus veritatis, foris judex loquentis, vel potius ipsius locutionis. Nam plerumque scit illa quæ dicta sunt, eo ipso nesciente quae dixit; veluti si quisquam Epicureis credens et mortalcm animam putans, eas rationes quæ de immortalitate ejus a prudentioribus tractatæ sunt, eloquatur, illu audiente qui spiritualia contucri potest; judicat iste cum vera dicere: at ille qui dicit, utrum vera dicat ignorat, imo etiam falsissima existimat: num igitur putandus est ca docere qn:c nescit? Atqui iisdem verbis utitur, quibus uti etiam sciens posset.

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
