# De Magistro 42

Augustine, De Magistro, CAPUT XIII.—Verborum vi ne quidem animus loquentis aperitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/42

Quare jam ne hoc quidem relinquitur verbis, ut his saltem loquentis animus indicetur; si quidem in.certum est utrum ca qurc loquitur, sciat. Adde mentientes atque fallentes, pcr quos facile intelligas nou modo non apcriri, verum etiam occultari anamum verbis. Nam nullo modo ambigo id conari verba vera.cium, et quodammodo profitcri, ut animus loqucnlis appareat; quod obtinerent omnibus concedentibus, si loqui mentientibus non liceret. Quanquam sæpe experti fuerimus, cl in nobis et in aliis, non earum re. rum quæ cogitantur, verba proferri: quod duobus modis posse accidcre video, cum aut senno memoriæ mandatus et sæpe decursus, alia cogitandis ore funditur; quod nobis cum hymnum canimus sæpe contingit: ant cum alia pro aliis verba præter voluntatem nostram linguæ ipsius errore prosiliunt; nam hie quoque non earum rerum signa quas in animo habemus, audiuntur. Nam mentientes quidem cogitant etiam de iis rebus quas loquuntur, ut tametsi nesciamus an verum dicant, sciamus tamen eos in aniano habere quod dicunt, si non cis aliquid duorum quae dixi accidat: quæ si quis et interdum accidere contendit, et cum accidit apparere, quanquam saepe occultum est, et saepe me fefellit audientem, non resisto.;

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
