# De Magistro 5.13.35-75

Augustine, De Magistro, 5.13.35 to 5.13.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/5.13.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/5.13.35

ubi vix dignoscitur, nisi ab eo ipso qui id agit, qui digiti pruriant, et qui auxilientur pruricntibus. Ad. En toto animo adsum, nam ista haec similitudo me intentissimum fecit. Aug. Verba certe sono, et litteris constant. Ad. Ita cst. Aug. Ergo ut ea potissimum auctoritate utamur, quæ nobis charissima est, cum ait paulus apostolus, Nor erat in Christo Ext et Non 1, sed Est in ilto eral (II Cor. i, 19), non opinor, putandum est tres istas litteras, quas enuntiamus cum dicimus est, fuisse in Christo, sed ittud potius quod islis tribus litteris significatur. Ad. Verum dicis. Aug. Intelligis igitur eum qui ait, Est in illo erat, nihil aliud dixisse quam, Est appellatur quod in illo erat: tanquam si dixisset, Virtus in illo erat; non utique aliud dixisse acciperetur, nisi, virtus appellatur quod in illo erat: ne duas istas syllabas quas enuntiamus, cum dicimus, Viruis, cl non illud quod his dUabUs syllabis signiftatur, in illo fuisse arbitraremur. Ad. Intelligo ac sequor. Aug. Quid? illud nonne intelligis etiam nibil interesse utrum quisque dicat, Virtus appcilalur, an, Virtus nominalur? Ad. Manifestum est. Aug. Ergo ita manifestum est, nihil interesse utrum quis dicat, Est appellatur, an, Est nominatur quod in illo erat. Ad. Yideo et hic nihil distare. Aug. Jamne etiam vides quid velim ostendere? Ad. Nondum sane. Aug. Itane tu non vides nomen esse id quo rcs aliqua nominatur? Ad. Hoc plane nihil certius video. Aug. Vides ergo, Est nomen esse, siquidem illud quod erat in illo, Est nominatur. Ad. Negare non possum. Aug. At si eX te quærerem qu:c sit pars orationis, Est; non opinot homen, sed verbum esse diceres, cum id ratio etiam nomen esse docucrit.

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
