Latin
Chapter 5
Augustine, De Magistro 5.15
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Nihilne tc movet, ne quis existat qui nostram istam rationem labefactet dicendo, Apostolo non verborum, sed rerum auctoritatem esse tribuendam; quamobrem fundamentum persuasionis hujus non tam esse firmum quam putamus: fieri enim posse ut Paulus, quanquam vixerit præceperitque rectissime 1, minus tamen recte locutus sit, cum ait, Ea, in illo erat; præsertim cum se ipse imperitum sermone fateatur? (II Cor. XI, 6.) quo tandem modo istum refellendum arbitraris? Ad. Nihil habeo quod contradicam, et te oro ut aliquem de illis reperias, quibus verborum notitia summa conceditur, cujusauctoritatc potius id quod cupis efficias. Aug. Minus enim tibi videtur idonea, remotis auctoritatibus, ipsa ratio, qua demonstratur omnibus partibus orationis significari aliquid, et ex eo appellari; si autem appellari, et nominari; si nominari, nomine utique nominari: quod in diversis linguis facillime judicatur. Quis enim non videat, si quæras quid Graeci nominem quod nos nominamus, Quis, responderi, τίς •quid Gradi nominent quod nos nominamus, Volo, responderi, θέλω• quid Græci nominent quod nos nominamus, Bene, responderi, ϰαλω̃; •quid Græci nomincut quod nos nominamus, Scriptum, responderi, τὸ γεγραμμένον* quid Græci nominent quod nos nominamus, Et, rcsponderi, ϰαὶ. quid Græci nominent quod nos nominamus, Ab, responderi, ἀπό. quid Græci nominent quod nosnominamus, Heu, responderi, ot• atque in his omnibus partibus orationis, quas nunc enumcravi, recte loqui eumqui sic interroget: quod, nisinomina essent, fiori non posset? Hac ergo ratione Paulum apostolum recte loculum esse, cum remotis omnium cioquentium auctoritatibus obtinere possimus; quid opus est quarere cujus persona sententia nostra falciatur?