# De Magistro 8.24

Augustine, De Magistro, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/8.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/8.24

Aug. Bene tu quidcm hoc modo adversus illum esses pnratus: verumtamen mihi quid respondehis, utrum homo nomen sit requirenti? Ad. Quid, nisi esse nomen? Aug. Quid? cum te video, num nomen video? Ad. Non. Avg. Visne igitur dicam quod scquitUI.? Ad. Ne quaeso; nam mihi ipse rcnuntio, me honiincm non esse. qui nomen esse responderim, cum homo utrum nomen esset inquireres. Jam enim placuerat, ex ca re qu:u significaretur, aut assentiri, ant negare quod dicilur. Aug. At mihi videtur non te frustra in hanc responsionem decidisse; nam vigilanliam tuam mentibus nostris indita ipsa lex rationis evicit: nam si quærerem quid esset homo, responderes fortasse, Animal; si autem quærerem quæ pars orationis esset homo, nullo modo posses recte respondere nisi, Nomen: quamobrem cum homo et nomen, et animal esse inveniatur, illud dicitur ex ea parte qua signum est, hoc ex parte rei quam significat. Qui ergo quxrit utrum homo nomen sit, nihil ei aliud quam esse respondeam: satis euim significat ex ca parte se velle audire, qua signum cst. Si autcm quærit utrum animal sit, multo proclivius annuam: quoniam si tacens et nomen et animal, tantum quid esset homo rcquirerct, placita ilIa loqucndi regula ad id quod duabus syllabis significatur, animus curreret; neque quidquam responderetur nisi animal, vel cHam tota definitio diceretur, id est animal rationale mortale: an tibi non videtur! Ad. Prorsus videtur: sed cum esse nomen concesserimus, quomodo iliam conclusioncm nimis contumeliosam evitabimus, qua nos bomines non esse conficitur? Aug. Quomodo putas, nisi docendo non ex ea parte illatam, qua interroganti assentiebamur? Ant si ex ea parte illam se fatetur inferre e, nullo modo est formidanda: quid enim metuam hominem, id est tres istas syllabas non esse me confiteri? Ad, Nibil est verius. Cur ergo animum offendit, cam dicitur, Non ea igitur ho. mo; cum secundum illa concessa, nUtU vcrius dici potuerit? Aug. Quia non possum non putare ad id conclusionem referri, quod his duabus syllabis significatur, simul atque ista verba sonnerint, ea scilicet regula, quae naturaliter plurimum valet, ut auditis signis ad res significatas feratur intentio. Ad. Accipio quod dicis.

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
