Latin
9.25.1 to 9.25.36
Augustine, De Magistro 9.25.1-36
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Jam ergo iulelligas volo, res quæ significantur, pluris quam signa esse pendendas. Quidquid enim propter aliud est, vilius sit necesse cst quam id propter quod est; nisi tu aliud existimas. Ad. Videtur mihi non temere hic esse assentiendum: nam cum dicimus, Cœnum longe hoc nomen arbitror rci quam significat antecellere. Quod enim nos offendit audientes, non ad ipsius verbi pertinet sonum; cœnum enim nomen, mutata una littera cœlum esi; inter illa vero quoe his nominibus significantur, quartum distet videmus. Quamobrem nequaquam huic signo tribuerim, quod in re quam significat odimus; et propterea hoc illi jure antepono: libentius enim hoc audimus, quam ullo sensu illud attingimus. Aug. Vigilantissime omnino. Itaque falsum est. omnes res pluris quam earum signa esse pendend as. Ad. Iia videtur. Aug. Dic ergo mihi quid arbitreris cos secutos esse, qui huic rei lam fœdæ atque aspernabili nomen indiderunt; vel utrum eos probes, an iinprob -s. Ad. Ego vero illos nec probare, nec improbare audeo, nec quid fuerint secuti scio. Ang. Potesne saltem scire quid tu sequaris, cum hoc numen enunlias? Ad. Hoc plane possum: nam significare volo, ut cum cum quo loquor, doceam vel admoneam de re illa, quod eum doceri vel admoncri oportere arbitror. Aug. Quid? ipsum docere aut admonere, sive doceri aut admoneri, quod vel tu cxhibcs commode per hoc nomen, vel exhibetur tibi; nonne charius quam ipsum nomen habendum est9 Ad. Concedo ipsam scientiam, quae per hoc signum evenit, eidem signo esse anteponendam; sed non ideo etiam rem ipsam puto. tG. 4ug. In illa igitur sententia nostra, quanquam sit falsum, res omnes signis suis præponi oportere; non tamen falsum est, omne quod propter aliud est, vilius esse quam id propter quod est.