# De Magistro 9.25.37-49

Augustine, De Magistro, 9.25.37 to 9.25.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/9.25.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/9.25.37

Cognitio quippe coeni, propur quam hoc nomen est institutum, pluris habenda est ipso nomine, quod eidem coeno præponendum esse comperimus. Non enim ob aliud ista cognitio signo, de quo agimus, antelata est, nisi quia illud propter hanc, nun hæc propter illud esse convincitur. Nam ita cum quidaln vorator, ventrisque, ut ab Apostolo dicitur, cultor (Rom. xvi, 18), diceret ideo se vivere, ut vescereLur; non tulit qui audiebat frugi homo, et, Quanto, inquit, metius ideo vescereris ul viveres? quod utique ex eadem ista regula locutus est 1. Nam naque alia de causa ille displicuit, nisi quod vitam suam tam parvipenderet, ut cam duceret gutturis voluptate viliorem, dicendo se propter epulas vivere: neque hic ob aliud jure laudatur, nisi quod in iis duobus quid propter quid fieret, hoc est quid cui subjectum esset intelligens, cibandum potius ut vivamus, quam vivendum utcibemur, admonuit. Similiter et tu fortasse, et quilibet hominum non imperitc res æstimantium, dicenti cuipiam loquaci amatorique verborum, Idco doceo ut loquar, responderetis, Homo, cur non potius ideo loqueris ut doceas? Quod si hæc vera sunt, sicuti esse cognoscis, vides profecto quanto verba minoris habenda siut, quam id propter quod utimur verbis; cum ipse usus verborum jam sit verbis anteponendus: verba eum sunt ut his utamur; utimur autem his ad docendum. Quanto est ergo melius doccre quam loqui, tanto melior est quam verba, locutio. Multo ergo melior doctrina quam verba Sed cupio audire quia forte contradicendum putes.

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
