# De Magistro 9.27

Augustine, De Magistro, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/9.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/9.27

Ad. Assentior quidem mcliorem quam verba esse doctrinam; scd utrum adversus istam regulam qua dicitur, Omne quod propter aliud est, inferius esse quam id propter quod est, nihil sit quod objici possit, ignoro. Aug. Alias hoc opportunius diligcnliusque tractabimus: nunc illud quod concedis, sntis est ad id quod conficere studeo. Das enim cognitionem rerum quam signa rerum esse chariorcm. Quamobrem cognitio rerum quæ significantur, cognitioni signorum anteferenda est: an tibi non vidctur? Ad. Num ego cognitionem rerum cognitione signorum, ac non signis ipsis præstantiorem esse concessi? quare vereor ut Iiic tibi assentiar. Quid si cuiun ut cœnum nomen melius cst ea re quam significat; ita ct hujus nominis cognitio cognitioni quoque illius rei est antepUDenda, quamvis ea cognitione sit ipsum nomen infurius? Quatuor quippe sunt: nomen, ct res, cognitio nominis, et cognitio rei. Sicut ergo primum secundo, cur non ct tertium quarto antecellat? Sed ut non antecellat, num ctiam subjiciendum est?

---

Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml.
