Latin
17
Augustine, De Mendacio 17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen si talis optio proponeretur ei, qui turificare idolis quam muliebria perpeti maluit, ut, si illud uellet euitare, famam Christi aliquo mendacio uiolaret, insanissimus esset, si faceret. plus etiam dico, quia insanus esset, si alienae libidinis euitandae causa, ne id in eo fieret, quod nulla sua libidine pateretur, Christi euangelium falsis Christi laudibus infalsaret, magis euitans alienam corruptionem in corpore suo quam in doctrina sanctificationis animarum atque corporum corruptionem suam. quamobrem a doctrina religionis atque ab eis omnino enuntiationibus, quae propter doctrinam religionis enuntiantur, cum illa docetur et discitur, omnia penitus mendacia remouenda sunt; nec ulla omnino causa inueniri posse credatur, cur in rebus talibus mentiendum sit, quando nec ideo in ea doctrina mentiendum est, ut ad eam ipsam quisque facilius perducatur. fracta enim uel leuiter diminuta auctoritate ueritatis omnia dubia remanebunt: quae nisi uera credantur, teneri certa non possunt. licet igitur uel dissertori ac disputatori atque praedicatori rerum aeternarum uel narratori aut pronuntiatori rerum temporalium ad aedificandam religionem atque pietatem pertinentium occultare in tempore quidquid occultandum uidetur, mentiri autem numquam licet, ergo nec occultare mentiendo.