Latin
2
Augustine, De Mendacio 2
Unproofread scanNot analysed yet
Exceptis igitur iocis, quae numquam sunt putata mendacia —habent enim euidentissimam ex pronuntiatione atque ipso iocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non uera enuntiantis: quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non suscepimus —exceptis ergo iocis prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur.