# De Mendacio 27

Augustine, De Mendacio, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/27

Velut cum legimus in euangelio: accepisti alapam, para alteram maxillam. exemplum autem patientiae nullum quam ipsius domini potentius et excellentius inuenimus. at ipse, cum alapa percussus esset, non ait: ecce altera maxilla, sed ait: si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? ubi ostendit illam praeparationem alterius maxillae in corde faciendam. quod etiam apostolus Paulus utique nouerat; nam et ipse, cum esset alapa percussus, ante pontificem non ait: percute maxillam alteram, sed, percutiet te dominus, inquit, paries dealbate; et tu sedes iudicare me secundum legem, et contra legem iubes me percuti? altissime intuens sacerdotium iudaeorum iam tale factum fuisse, ut nomine forinsecus niteret, intrinsecus autem luteis concupiscentiis sorderet: quod transiturum esse uindicta domini uidebat in spiritu, cum illud diceret; sed tamen cor paratum habebat non solum ad alias alapas accipiendas, sed etiam quaelibet tormenta pro ueritate patienda cum eorum dilectione, a quibus illa pateretur.

---

Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml.
