Latin
33
Augustine, De Mendacio 33
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut autem quaeritur de quo ore dixerit: os autem, quod mentitur, occidit animam, ita quaeri potest, de quo mendacio. uidetur enim de illo proprie dicere, quo cuiquam detrahitur. ait enim: abstinete ergo uos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae. fit autem ista detractatio per maliuolentiam, cum quisque non solum ore ac uoce corporis profert, quod confingit in aliquem, sed etiam tacitus talem uult credi —quod est utique ore cordis detrahere —quod dicit obscurum et occultum deo esse non posse.