# De Mendacio 34.1-9

Augustine, De Mendacio, 34.1 to 34.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/34.1

Nam quod alio loco scriptum est: noli uelle mentiri omne mendacium, non ad hoc uolunt ualere, ut nullo mendacio quisque mentiatur. itaque cum alius dixerit ex isto scripturae testimonio usque adeo generaliter omne mendacium esse detestandum, ut etiam, si quis mentiri uelit, etiamsi non mentiatur, iam uoluntas ipsa damnanda sit, atque ad hoc interpretetur, quod non dictum est: noli mentiri omne mendacium, sed: noli uelle mentiri omne mendacium, ut non solum mentiri, sed nec uelle mentiri quisque audeat ullo mendacio, dicit alius: immo quod ait: noli uelle mentiri omne mendacium, de ore cordis exterminandum atque alienandum esse mendacium uoluit, ut a quibusdam mendaciis ore corporis abstinendum sit, sicut illa sunt maxime, quae pertinent ad doctrinam religionis, a quibusdam uero non sit ore corporis abstinendum, si maioris mali euitandi causa exigit, ore autem cordis ab omni mendacio penitus abstinere debeamus. ubi oportet intellegi quod dictum est: noli uelle; uoluntas quippe ipsa quasi os cordis accipitur, ut non pertineat ad os cordis, cum maius malum cauentes mentimur inuiti. est et tertius intellectus, quo sic accipias: noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis mentiri te sinat. tamquam si diceret: noli uelle credere omni homini, non utique ut nulli crederetur, moneret, sed ut non omnibus, aliquibus autem crederetur. et id, quod sequitur: assiduitas enim eius non proficiet ad bonum, ita sonat, quasi non a mendacio, sed ab assiduo mendacio, id est a consuetudine atque amore mentiendi prohibere uideatur. quo profecto delabatur, quisquis uel omni mendacio putauerit abutendum — ita enim nec illud cauebit, quod fit in doctrina pietatis et religionis: quo sceleratius quid facile inuenias non inter omnia mendacia, sed inter omnia peccata? — uel alicui mendacio, quamuis facili, quamuis innoxio, nutum uoluntatis adcommodauerit, ut non inuitus euadendi maioris mali causa, sed uolens libensque mentiatur.

---

Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml.
