# De Mendacio 39

Augustine, De Mendacio, 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/39

Et omnia quidem ista peccata, siue quibus iniuria fit hominibus in ipsis uitae huius commodis siue quibus se ipsi homines corrumpunt et nulli inuito nocent, omnia ergo ista peccata, etiamsi huic temporali uitae ad aliquam delectationem uel utilitatem uidentur consulere — nam nullus aliquid horum alio proposito ac fine committit - tamen ad illam uitam, quae sempiterna est, inplicatos omnibus modis inpediunt. horum autem alia sunt, quae solos facientes inpediunt, alia, quae eos etiam, in quibus fiunt. nam illa, quae utilitatis ad hanc uitam pertinentis gratia seruantur, cum auferuntur ab iniuriosis, illi soli peccant et a uita aeterna inpediuntur, qui ea faciunt, non hi, quibus faciunt. itaque etiamsi ea sibi auferri quisque consentiat, uel ne faciat aliquid mali uel ne in his ipsis maius aliquid incommodi patiatur, non solum non peccat, sed illud fortiter et laudabiliter, hoc utiliter et inculpabiliter facit. quae autem sanctitatis religionisque causa seruantur, cum haec uiolare iniuriosi uoluerint, etiam peccatis minoribus, non tamen iniuriis aliorum, si condicio proponitur et facultas datur, redimenda sunt. et tunc iam illa desinunt esse peccata, quae propter grauiora uitanda suscipiuntur. sicut enim in rebus utilibus, uelut in pecunia alioue aliquo commodo corporali, non uocatur damnum, quod propter maius lucrum amittitur, sic et in rebus sanctis non uocatur peccatum, quod, ne grauius admittatur, admittitur. aut si et illud damnum dicitur, quod aliquis perdit, ne amplius perdat, uocetur et hoc peccatum, dum tamen suscipiendum esse, ut amplius euitetur, ita nemo dubitet, sicut nemo dubitat cauendi maioris damni causa patiendum esse quod minus est.

---

Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml.
