Latin
4.1 to 4.12
Augustine, De Mendacio 4.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam subtilissime quaeratur, utrum, cum abest uoluntas fallendi, absit omnino mendacium. Quid enim? si quisque falsum loquens, quod falsum esse existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, ut eo modo falsa fide absterreat eum, cui loquitur, quem sentit sibi nolle credere? hic enim studio non fallendi mentitur, si mendacium est enuntiare aliquid aliter quam scis esse uel putas; si autem mendacium non est nisi cum aliquis enuntiat uoluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterea falsum loquitur, quamuis nouerit uel putet falsum esse quod loquitur, ut ille, cui loquitur, non ei credendo non fallatur, quia eum sibi non crediturum uel scit uel putat. unde si adpareat fieri posse, ut aliquis propterea falsum dicat, ne fallatur ille, cui dicitur, existit aliud e contrario genus propterea uerum dicentis, ut fallat. qui enim uerum ideo loquitur, quia sentit sibi non credi, ideo utique uerum dicit, ut fallat; scit enim uel existimat propterea falsum putari posse quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. quamobrem cum ideo uerum dicit, ut falsum putetur, -ideo uerum dicit, ut fallat. quaerendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille, qui falsum dicit, ne fallat, an ille, qui uerum dicit, ut fallat, cum et ille sciat uel putet falsum se dicere et iste sciat uel putet uerum se dicere. iam enim diximus eum, qui nescit falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat uerum, eumque potius mentiri, qui etiam uerum enuntiat, cum falsum putat, quia ex animi sui sententia iudicandi sunt. de illis itaque non parua quaestio est, quos proposuimus: unum, qui scit aut putat se falsum dicere et ideo dicit, ne fallat —uelut si aliquam uiam nouerit obsideri a latronibus et timens, ne per illam pergat homo, cuius saluti prospicit et eum scit sibi non credere, dicat eam uiam non habere latrones ad hoc, ut iliac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit mendacem putans alterum autem, qui sciens aut putans uerum esse quod dicit, ad hoc tamen dicit, ut fallat;