Latin
4.30 to 4.36
Augustine, De Mendacio 4.30-36
Unproofread scanNot analysed yet
si autem mendacium est quaelibet enuntiatio cum uoluntate fallendi. non ille, sed iste mentitus est, qui etiam uerum dicendo fallere uoluit. quodsi mendacium est enuntiatio cum uoluntate alicuius falsitatis, ambo mentiti sunt, quia et ille suam enuntiationem falsam esse uoluit et ille de uera sua falsum credi uoluit. porro si mendacium est enuntiatio falsum enuntiare uolentis, ut fallat, neuter mentitus est, quia et ille habuit uoluntatem falsum dicendo uerum persuadere et iste, ut falsum persuaderet, uerum dicere. aberit igitur omnis temeritas atque omne mendacium, cum et id, quod uerum credendumque cognouimus, cum opus est, enuntiamus et id uolumus persuadere, quod enuntiamus. si autem uel quod falsum est uerum putantes uel quod incognitum est nobis pro cognito habentes uel quod credendum non est credentes uel, cum id non opus est, enuntiantes tamen non aliud quam id, quod enuntiamus, persuadere conamur: non abest quidem temeritatis error, sed abest omne mendacium. nulla enim definitionum illarum timenda est, cum bene sibi conscius est animus hoc se enuntiare, quod uerum esse aut nouit aut opinatur aut credit, neque uelle aliquid nisi quod enuntiat persuadere.