# De Mendacio 43

Augustine, De Mendacio, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/43

Tanta porro caecitas hominum animos occupauit, ut eis parum sit, si dicamus quaedam mendacia non esse peccata, nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium recusemus, eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratissimum, dicant usum fuisse apostolum Paulum. nam in epistula ad Galatas, quae utique sicut ceterae ad doctrinam religionis pietatisque conscripta est, illo loco dicunt eum esse mentitum, ubi ait de Petro' et Barnaba: cum uidissem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii. cum enim uolunt Petrum ab errore atque ab illa, in quam inciderat, uiae prauitate defendere, ipsam religionis uiam, in qua salus est omnibus, confracta et comminuta scripturarum auctoritate conantur euertere. in quo non uident non solum mendacii crimen, sed etiam periurii se obicere apostolo in ipsa doctrina pietatis, hoc est in epistula, in qua praedicat euangelium; ibi quippe ait, priusquam ista narraret: quae autem scribo uobis, ecce coram deo quia non mentior. sed iam sit huius disputationis modus, in cuius totius consideratione et pertractatione nihil prae ceteris cogitandum atque orandum est quam illud, quod idem apostolus dicit: fidelis deus, qui non uos sinet temptari supra quam potestis ferre, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere.

---

Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml.
