Latin
6
Augustine, De Mendacio 6
Unproofread scanNot analysed yet
Contra illi, quibus placet numquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate diuina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est: falsum testimonium ne dicas, quo genere complectitur omne mendacium; quisquis enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. sed ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium esse appellandum, quid dicturus est ad id, quod scriptum est: os quod mentitur occidit animam? quod ne quis arbitretur exceptis aliquibus mentientibus posse intellegi, alio loco legat: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. unde ore suo ipse dominus, sit, inquit, in ore uestro: est est, non non; quod autem amplius est, a malo est. hinc et apostolus, cum exuendum ueterem hominem praeciperet, quo nomine omnia peccata intelleguntur, consequenter ait in primis ponens: quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem.